Sine notīs diacrīticīs

Commentarii de Bello Gallico

a Gaio Ivlio Caesare

Caput I

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī tertiam quī ipsōrum lingua Celtae, nostrā Galliā appellantur. omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumnā flūmen, ā Belgīs Matrona et Sēquana dīvidit. Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important, proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. eōrum ūna, pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō, continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum, attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum, vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur, pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī, spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs montēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

Caput II

Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorix. Is M. Messāla, [et P.] M. Pīsōne cōnsulibus rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit et cīvitātī persuāsit ut fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hoc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūra Helvētiī continentur: ūna ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; altera ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertia lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; quā ex parte hominēs bellandī cupidī magnō dolōre adficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.

Caput III

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorigis permōtī cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam maximum numerum coemere, sēmentēs quam maximās facere, ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfirmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt; in tertium annum profectiōnem lēge cōnfirmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorix dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscipit. In itinere persuādet Castīcō, Catamantaloedis fīliō, Sēquanō, cuius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerit; itemque Dumnorigī Haeduō, frātrī Dīviciācī, quī tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat ac maximē plēbī acceptus erat, ut īdem cōnārētur persuādet eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfirmat. Hāc ōrātiōne adductī inter fidem et iūs iūrandum dant et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs ac firmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

Caput IV

Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. Mōribus suīs Orgetoricem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt; damnātum poenam sequī oportēbat, ut ignī cremārētur. Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorix ad iūdicium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique coēgit, et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum magnum numerum habēbat, eōdem condūxit; per eōs causam dīceret ēripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitātā armīs iūs suum exequī cōnārētur multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.

Caput V

Post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubi iam ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublāta parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrigīs fīnitimīs, utī eōdem ūsī cōnsiliō oppidīs suīs vīcīsque exustīs ūna cum iīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Norēiamque oppugnābant, receptōs ad sociōs sibi adscīscunt.

Caput VI

Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur, mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent; alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. Ex oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. is diēs erat ā. d. V. Kal. Apr. L. Pīsōne, Ā. Gabīniō cōnsulibus.

Caput VII

Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit. Prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ulteriōre legiō ūna), pontem, quī erat ad Genāvam, iubet rescindī. Ubi eius aventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cuius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut eius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque eius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, data facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō [5] Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem ad dēlīberandum sūmptūrum: quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
[X]

quī, quae, quod

'who, that, which'