lingva latina
SCRIPTA
·
VERBA
Sine notīs diacrīticīs
Commentarii de Bello Gallico
a Gaio Ivlio Caesare
Caput I
Gallia
est
omnis
dīvīsa
in
partēs
trēs,
quārum
ūnam
incolunt
Belgae,
aliam
Aquītānī
tertiam
quī
ipsōrum
lingua
Celtae,
nostrā
Galliā
appellantur.
Hī
omnēs
linguā,
īnstitūtīs,
lēgibus
inter
sē
differunt.
Gallōs
ab
Aquītānīs
Garumnā
flūmen,
ā
Belgīs
Matrona
et
Sēquana
dīvidit.
Hōrum
omnium
fortissimī
sunt
Belgae,
proptereā
quod
ā
cultū
atque
hūmānitāte
prōvinciae
longissimē
absunt,
minimēque
ad
eōs
mercātōrēs
saepe
commeant
atque
ea
quae
ad
effēminandōs
animōs
pertinent
important,
proximīque
sunt
Germānīs,
quī
trāns
Rhēnum
incolunt,
quibuscum
continenter
bellum
gerunt.
Quā
dē
causā
Helvētiī
quoque
reliquōs
Gallōs
virtūte
praecēdunt,
quod
ferē
cotīdiānīs
proeliīs
cum
Germānīs
contendunt,
cum
aut
suīs
fīnibus
eōs
prohibent
aut
ipsī
in
eōrum
fīnibus
bellum
gerunt.
eōrum
ūna,
pars,
quam
Gallōs
obtinēre
dictum
est,
initium
capit
ā
flūmine
Rhodanō,
continētur
Garumnā
flūmine,
Ōceanō,
fīnibus
Belgārum,
attingit
etiam
ab
Sēquanīs
et
Helvētiīs
flūmen
Rhēnum,
vergit
ad
septentriōnēs.
Belgae
ab
extrēmīs
Galliae
fīnibus
oriuntur,
pertinent
ad
īnferiōrem
partem
flūminis
Rhēnī,
spectant
in
septentriōnem
et
orientem
sōlem.
Aquītānia
ā
Garumnā
flūmine
ad
Pȳrēnaeōs
montēs
et
eam
partem
Ōceanī
quae
est
ad
Hispāniam
pertinet;
spectat
inter
occāsum
sōlis
et
septentriōnēs.
Caput II
Apud
Helvētiōs
longē
nōbilissimus
fuit
et
dītissimus
Orgetorix.
Is
M.
Messāla,
[et
P.]
M.
Pīsōne
cōnsulibus
rēgnī
cupiditāte
inductus
coniūrātiōnem
nōbilitātis
fēcit
et
cīvitātī
persuāsit
ut
dē
fīnibus
suīs
cum
omnibus
cōpiīs
exīrent:
perfacile
esse,
cum
virtūte
omnibus
praestārent,
tōtīus
Galliae
imperiō
potīrī.
Id
hoc
facilius
iīs
persuāsit,
quod
undique
locī
nātūra
Helvētiī
continentur:
ūna
ex
parte
flūmine
Rhēnō
lātissimō
atque
altissimō,
quī
agrum
Helvētium
ā
Germānīs
dīvidit;
altera
ex
parte
monte
Iūrā
altissimō,
quī
est
inter
Sēquanōs
et
Helvētiōs;
tertia
lacū
Lemannō
et
flūmine
Rhodanō,
quī
prōvinciam
nostram
ab
Helvētiīs
dīvidit.
Hīs
rēbus
fīēbat
ut
et
minus
lātē
vagārentur
et
minus
facile
fīnitimīs
bellum
īnferre
possent;
quā
ex
parte
hominēs
bellandī
cupidī
magnō
dolōre
adficiēbantur.
Prō
multitūdine
autem
hominum
et
prō
glōriā
bellī
atque
fortitūdinis
angustōs
sē
fīnēs
habēre
arbitrābantur,
quī
in
longitūdinem
mīlia
passuum
CCXL,
in
lātitūdinem
CLXXX
patēbant.
Caput III
Hīs
rēbus
adductī
et
auctōritāte
Orgetorigis
permōtī
cōnstituērunt
ea
quae
ad
proficīscendum
pertinērent
comparāre,
iūmentōrum
et
carrōrum
quam
maximum
numerum
coemere,
sēmentēs
quam
maximās
facere,
ut
in
itinere
cōpia
frūmentī
suppeteret,
cum
proximīs
cīvitātibus
pācem
et
amīcitiam
cōnfirmāre.
Ad
eās
rēs
cōnficiendās
biennium
sibi
satis
esse
dūxērunt;
in
tertium
annum
profectiōnem
lēge
cōnfirmant.
Ad
eās
rēs
cōnficiendās
Orgetorix
dēligitur.
Is
sibi
lēgātiōnem
ad
cīvitātēs
suscipit.
In
eō
itinere
persuādet
Castīcō,
Catamantaloedis
fīliō,
Sēquanō,
cuius
pater
rēgnum
in
Sēquanīs
multōs
annōs
obtinuerat
et
ā
senātū
populī
Rōmānī
amīcus
appellātus
erat,
ut
rēgnum
in
cīvitāte
suā
occupāret,
quod
pater
ante
habuerit;
itemque
Dumnorigī
Haeduō,
frātrī
Dīviciācī,
quī
eō
tempore
prīncipātum
in
cīvitāte
obtinēbat
ac
maximē
plēbī
acceptus
erat,
ut
īdem
cōnārētur
persuādet
eīque
fīliam
suam
in
mātrimōnium
dat.
Perfacile
factū
esse
illīs
probat
cōnāta
perficere,
proptereā
quod
ipse
suae
cīvitātis
imperium
obtentūrus
esset:
nōn
esse
dubium
quīn
tōtīus
Galliae
plūrimum
Helvētiī
possent;
sē
suīs
cōpiīs
suōque
exercitū
illīs
rēgna
conciliātūrum
cōnfirmat.
Hāc
ōrātiōne
adductī
inter
sē
fidem
et
iūs
iūrandum
dant
et
rēgnō
occupātō
per
trēs
potentissimōs
ac
firmissimōs
populōs
tōtīus
Galliae
sēsē
potīrī
posse
spērant.
Caput IV
Ea
rēs
est
Helvētiīs
per
indicium
ēnūntiāta.
Mōribus
suīs
Orgetoricem
ex
vinculīs
causam
dīcere
coēgērunt;
damnātum
poenam
sequī
oportēbat,
ut
ignī
cremārētur.
Diē
cōnstitūtā
causae
dictiōnis
Orgetorix
ad
iūdicium
omnem
suam
familiam,
ad
hominum
mīlia
decem,
undique
coēgit,
et
omnēs
clientēs
obaerātōsque
suōs,
quōrum
magnum
numerum
habēbat,
eōdem
condūxit;
per
eōs
nē
causam
dīceret
sē
ēripuit.
Cum
cīvitās
ob
eam
rem
incitātā
armīs
iūs
suum
exequī
cōnārētur
multitūdinemque
hominum
ex
agrīs
magistrātūs
cōgerent,
Orgetorix
mortuus
est;
neque
abest
suspīciō,
ut
Helvētiī
arbitrantur,
quīn
ipse
sibi
mortem
cōnscīverit.
Caput V
Post
eius
mortem
nihilō
minus
Helvētiī
id
quod
cōnstituerant
facere
cōnantur,
ut
ē
fīnibus
suīs
exeant.
Ubi
iam
sē
ad
eam
rem
parātōs
esse
arbitrātī
sunt,
oppida
sua
omnia,
numerō
ad
duodecim,
vīcōs
ad
quadringentōs,
reliqua
prīvāta
aedificia
incendunt;
frūmentum
omne,
praeter
quod
sēcum
portātūrī
erant,
combūrunt,
ut
domum
reditiōnis
spē
sublāta
parātiōrēs
ad
omnia
perīcula
subeunda
essent;
trium
mēnsum
molita
cibāria
sibi
quemque
domō
efferre
iubent.
Persuādent
Rauracīs
et
Tulingīs
et
Latobrigīs
fīnitimīs,
utī
eōdem
ūsī
cōnsiliō
oppidīs
suīs
vīcīsque
exustīs
ūna
cum
iīs
proficīscantur,
Boiōsque,
quī
trāns
Rhēnum
incoluerant
et
in
agrum
Nōricum
trānsierant
Norēiamque
oppugnābant,
receptōs
ad
sē
sociōs
sibi
adscīscunt.
Caput VI
Erant
omnīnō
itinera
duo,
quibus
itineribus
domō
exīre
possent:
ūnum
per
Sēquanōs,
angustum
et
difficile,
inter
montem
Iūram
et
flūmen
Rhodanum,
vix
quā
singulī
carrī
dūcerentur,
mōns
autem
altissimus
impendēbat,
ut
facile
perpaucī
prohibēre
possent;
alterum
per
prōvinciam
nostram,
multō
facilius
atque
expedītius,
proptereā
quod
inter
fīnēs
Helvētiōrum
et
Allobrogum,
quī
nūper
pācātī
erant,
Rhodanus
fluit
isque
nōn
nūllīs
locīs
vadō
trānsītur.
Extrēmum
oppidum
Allobrogum
est
proximumque
Helvētiōrum
fīnibus
Genāva.
Ex
eō
oppidō
pōns
ad
Helvētiōs
pertinet.
Allobrogibus
sēsē
vel
persuāsūrōs,
quod
nōndum
bonō
animō
in
populum
Rōmānum
vidērentur,
exīstimābant
vel
vī
coāctūrōs
ut
per
suōs
fīnēs
eōs
īre
paterentur.
Omnibus
rēbus
ad
profectiōnem
comparātīs
diem
dīcunt,
quā
diē
ad
rīpam
Rhodanī
omnēs
conveniant.
is
diēs
erat
ā.
d.
V.
Kal.
Apr.
L.
Pīsōne,
Ā.
Gabīniō
cōnsulibus.
Caput VII
Caesarī
cum
id
nūntiātum
esset,
eōs
per
prōvinciam
nostram
iter
facere
cōnārī,
mātūrat
ab
urbe
proficīscī
et
quam
maximīs
potest
itineribus
in
Galliam
ulteriōrem
contendit
et
ad
Genāvam
pervēnit.
Prōvinciae
tōtī
quam
maximum
potest
mīlitum
numerum
imperat
(erat
omnīnō
in
Galliā
ulteriōre
legiō
ūna),
pontem,
quī
erat
ad
Genāvam,
iubet
rescindī.
Ubi
dē
eius
aventū
Helvētiī
certiōrēs
factī
sunt,
lēgātōs
ad
eum
mittunt
nōbilissimōs
cīvitātis,
cuius
lēgātiōnis
Nammēius
et
Verucloetius
prīncipem
locum
obtinēbant,
quī
dīcerent
sibi
esse
in
animō
sine
ūllō
maleficiō
iter
per
prōvinciam
facere,
proptereā
quod
aliud
iter
habērent
nūllum:
rogāre
ut
eius
voluntāte
id
sibi
facere
liceat.
Caesar,
quod
memoriā
tenēbat
L.
Cassium
cōnsulem
occīsum
exercitumque
eius
ab
Helvētiīs
pulsum
et
sub
iugum
missum,
concēdendum
nōn
putābat;
neque
hominēs
inimīcō
animō,
data
facultāte
per
prōvinciam
itineris
faciundī,
temperātūrōs
ab
iniūriā
et
maleficiō
[5]
Tamen,
ut
spatium
intercēdere
posset
dum
mīlitēs
quōs
imperāverat
convenīrent,
lēgātīs
respondit
diem
sē
ad
dēlīberandum
sūmptūrum:
sī
quid
vellent,
ad
Id.
April.
reverterentur.
[X]
cupiditās, cupiditātis
f
'desire; cupidity, avarice, greed'